Carpates

Despectus in Carpates.

Carpates[1] seu Carpathes[2], aliter montes Sarmatici[3], sunt montes in Europa Media australi et orientali siti. Arcum 1300 km longum et a 100 ad 350 km latum occupant, qui ad occidentem aperitur, civitates Cechiam, Slovaciam, Poloniam, Ucrainam, Hungariam, Romaniam, et Serbiam attingentes.

Multa sunt iuga Carpatica; partes Carpatum principales sunt:

  • Tatri[4] . In Slovacia, in iugo Tatrum altissimo, quod Tatri Alti nuncupatur, et Gerlachovský štít (i.e. Scutum Gerlachiae), Carpatum summus mons, qui altitudinem 2655 m praebet.
  • Biesscidii[5],
  • Carpates Albi[6]

etc.

Notae

  1. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. WSOY, 2001; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009. Apud Ptolemaeum: Καρπάτης ὄρος, trans. Carpates.
  2. Var. postea.
  3. Gulielmi Smith Dictionary of Greek and Roman Geography, sub verbo; Ioannis Christophori Gatterer [de] de Sarmatica populorumque Letticorum origine, in: Commentationes Societatis Regiae Scientiarum Gottingensis, vol. XII, Gottingae, 1796, pp. 248-239, etc.
  4. Martini Szent-Ivany [hu] Curiosiora Et Selectiora Variarum Scientiarum Miscellanea, vol. II, pars I, Tirnaviae 1681, p. 118; Gabrielis Rzączyński [pl] SI Historia naturalis curiosa regni Poloniae..., Sandomiriae 1721, p. 101. Nomen de Tatari derivatum est, ut Szent Ivany et Rachinsky aiunt.
  5. Szent Ivany ibidem.
  6. Szent Ivany ibidem.

Nexus interni

  • Pyretus
  • Ruthenia Subcarpathanea
  • Transsilvania

Nexus externi

Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 47°0′0″N 25°30′0″E • GeoNames • Store norske Lexikon • Treccani • Большая российская энциклопедия • place/Inner-Carpathian-Mountains, place/Southeastern-Carpathians Encyclopædia Britannica
Vicimedia Communia plura habent quae ad Carpates spectant.
Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!